♦Prière

♦Ses prières favorites

♦Litanies

 

Litanies du Saint Nom de Jésus en latin :

_____________________________

 

 

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

 

Jesu audi nos. Jesu exaudi nos.

Pater de Coelis Deus, Miserere nobis.

Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis.

Spiritus Sancte Deus, Miserere nobis.

Sancta Trinitas unus Deus, Miserere nobis.

 

Jesu Fili Dei vivi, Miserere nobis.

Jesu splendor Patris, Miserere nobis.

Jesu candor lucis aeternae, Miserere nobis.

Jesu rex gloriae, Miserere nobis.

Jesu sol justitiae, Miserere nobis.

Jesu Fili Mariae Virginis, Miserere nobis.

Jesu admirabilis, Miserere nobis.

Jesu Deus fortis, Miserere nobis.

Jesu Pater futuri saeculi, Miserere nobis.

Jesu magni consilii angele, Miserere nobis.

Jesu potentissime, Miserere nobis.

Jesu patientissime, Miserere nobis.

Jesu obedientissime, Miserere nobis.

Jesu mitis et humilis corde, Miserere nobis.

Jesu amator castitatis, Miserere nobis.

Jesu amator noster, Miserere nobis.

Jesu Deus pacis, Miserere nobis.

Jesu auctor vitae, Miserere nobis.

Jesu exemplar virtutum, Miserere nobis.

Jesu zelator animarum, Miserere nobis.

Jesu Deus noster, Miserere nobis.

Jesu refugium nostrum, Miserere nobis.

Jesu Pater pauperum, Miserere nobis.

Jesu thesaurus fidelium, Miserere nobis.

Jesu bone Pastor, Miserere nobis.

Jesu lux vera, Miserere nobis.

Jesu Sapientia aeterna, Miserere nobis.

Jesu bonitas infinita, Miserere nobis.

Jesu via et vita nostra, Miserere nobis.

Jesu gaudium angelorum, Miserere nobis.

Jesu magister apostolorum, Miserere nobis.

Jesu doctor evangelistarum, Miserere nobis.

Jesu fortitudo martirum, Miserere nobis.

Jesu lumen confessorum, Miserere nobis.

Jesu puritas virginum, Miserere nobis.

Jesu corona sanctorum omnium, Miserere nobis.

 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis Jesu.

 

Jesu audi nos. Jesu exaudi nos.

 

Oremus :

Domine Jesu Christe, qui dixisti: petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis : quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris effectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus.

Domine, Deus omnipotens, qui ad principium hujus diei nos pervenire fecisti; tua nos hodie salva virtute ; ut in hac die ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera.

Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adjuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur. Qui vivis et regnas, Deus, Per omnia saecula saeculorum.

Amen.

 

 

 

 

 

 

 

Text © Mother Teresa Center of the Missionaries of Charity

 

 

 

 

Mother Teresa Center

524 West Calle Primera,

Suite #1005N

San Ysidro CA 92173

USA

-------------------------------------------------

mtc@motherteresa.org

www.motherteresacenter.org

-------------------------------------------------

♦Italiano  English  ♦Español  Français  ♦Português  ♦Deutsch

 

Accueil    ●Au sujet de    ●Prière   ●Nouvelles   ●Publications    ●Bibliothèque    ●Multimédia    ●Les archives    ●Contacte